previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Exoritur novus urbe dolor planctusque per omnes
et facies antiqua domos. sibi moenia linqui
395en iterum; et quando natorum tempora, gentem
qui recolant, qui sceptra gerant?1 nunc triste nefandae
noctis opus, vidui nunc illa silentia tecti
saeva magis, thalamos2 excussaque vincla quod ausae
induere atque3 iterum tales admittere curas.
400ipsa quoque Hypsipyle subitos per litora cursus
ut vidit totaque viros decedere Lemno,
ingemit et tali compellat Iasona questu:
'iamne placet primo deducere vela sereno,
carius o mihi patre caput? modo saeva quierunt4
405aequora. sic portus fugeret ratis, aspera si5 te
Plias in adversae tenuisset litore Thraces.
ergo moras caelo cursumque tenentibus undis
debuimus?' dixit lacrimans6 haesuraque caro
dona duci promit chlamydem textosque labores.
410illic servati genitoris conscia sacra
pressit acu7 currusque pios: stant saeva paventum
agmina dantque locum; viridi8 circum horrida tela
[p. 46] silva tremit; mediis refugit pater anxius umbris.
pars et frondosae raptus expresserat Idae
415illustremque fugam pueri; mox aethere laetus
adstabat mensis,9 quin et Iovis armiger ipse
accipit a Phrygio iam pocula blanda ministro.
tune ensem notumque ferens insigne Thoantis10
'accipe' ait, 'bellis mediaeque11 ut pulvere pugnae
420sim comes, Aetnaei genitor quae flammea gessit
dona dei, nunc digna tuis adiungier armis.
i, memor i terrae, quae vos amplexa quieto
prima sinu, refer et domitis a Colchidos oris
vela12 per hunc utero quem linquis Iasona nostro.'
425sic ait Haemonii labens in colla mariti.
nec minus Orphea tristis13 cervice tuaque,
Aeacide, et gemino coniunx a Castore pendet.

Has inter lacrimas legitur piger uncus harenis.
iam remi rapuere ratem, iam flamina portant;
430spumea subsequitur fugientis semita clavi.
tune tenuis Lemnos transitque14 Electria tellus
Threiciis arcana sacris. hic numinis ingens
horror et incautis decreta piacula linguis.15
hanc demissa Iovi non umquam laedere fluctu
435audet hiems. sponte ipse deus tune asperat undas,16
cum vetat infidos sua litora tangere nautas.
obvius at Minyas terris adytisque sacerdos
excipit hospitibus reserans secreta Thyotes.
hactenus in populos vates, Samothracia, dicam:17
440missa18 mane, sacrisque metum servemus opertis.
illi sole novo laeti plenique deorum
[p. 47] considunt transtris. iam quas praeviderat19 urbes
navita condebat, proraeque accesserat Imbros,
et sol20 aetherias medius conscenderat arces.
445Thessala Dardaniis tune primum puppis harenis
adpulit et fatis Sigeo litore sedit.
desiliunt: pars hinc levibus candentia velis
castra levat,21 tracto pars frangit adorea saxo
farra, citum strictis alius de cautibus ignem
450ostendit foliis et sulphure pascit amico.

1 gerant V, regant C

2 Saeua magis th. O2, Saeuam at halama
needschecking s V, Saeuit amor th. C | exclusaque C

3 Induere atque cod. Harlesii, Inbueratque V (Imb.) C

4 quierunt Ald., quierant V

5 sic Bon.2, si V | post ratis pc(vel potius pe) litt. in V exstant

6 lacrymans Bon.2, lacrimas V

7 Pressit acu CT1 Iunt.1, Praesit a V

8 viridi Barth, uiridis V

9 mensis X2M, mmsis V

10 Thoantis Bon.1, tonantis V

11 medi(a)eque OQPII, mediae V

12 Vela M, Ue V

13 tristis M, tristi V

14 transitque T, transitaque V, transibatque C

15 linguis M, linquis V

16 undas M, in V nunc tantum und legitur, cetera plicatura tecta sunt

17 vates, Samothracia, dicam dubitanter Sud- haus ex Apoll. Rhod. I 919, uates amothra cadica
needschecking m V, uates samothraca diemque C

18 missa i. e. silentio tecta

19 praeuiderat T1, prouiderat VSM

20 sol M, sola V

21 castra levat Luc. IV 18

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Otto Kramer, 1913)
hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: